- ELISSA
- ELISSATyria Iustin. memorata l. 18. c. 4. Carthaginem condidisse dicitur, hinc quamdiu Carthago invicta fuit, pro Dea ibi culta.Eam Dido quidam autumant inquit Velleius Hist. l. 1. Prius nempe vocabatur Elissah: cuius posterior pars agnus; unde interpretantur, Dei mei agnus. Nisi idem nomen ac Prophetae Elisaei. Gap desc: Hebrew, quod a salus, ut sit Dei salus, vel Deus salvans. Apud Euseb. legas, Didoni prius nomen fuisse Ο᾿ριγὼ: quod unde hauserit, incompertum. Διδὼ autem Hebr. dilectulam notat etc. Quia vero Elissa Tyria fuit, hinc natus Phoenicum, apud appian. ititio Lybic. et Punic. error, dicentium Xorum et Carchedonem urbem eam exstruxisse. Nullus enim Xorus fuit, sed fabula de hoc conditore ex eo coepit, quod Carthago Tyriorum esset colonia: at Tyrus, Phoeniciâ linguâ Tsor. diceretur. Graecis quippe nulla vox incipit a TS. sed pro duplici Tsade sive Ts, habent KS. sive Ξ. unde multo plurima inchoant. Ergo pro Τσῶρος dixêre Ξῶρος. nisi pro Xoro scribendum Zoro: quippe in Eusebii Chronico legas ex Philisto, Zorum et Carchedonem esie Carthaginis conditores etc. Vide Gerh. Ioh. Voss. de orig. et progressu Idolol. l. 1. c. 32. ut et in voce Carthago.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.